Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.1
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem
non posse.
"etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis
nunc reperiet?"
quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille
gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum.
in sermonem se post Idus
Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad
summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus
illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec
hactenus.
tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his
de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro.
de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
"magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult"
;
idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro
Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam
(ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud
eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
"ego dubitem quin summo in odio sim quom M.
Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si
quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male
oderit."
haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid
erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.