Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.2
duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum
Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis.
plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem
visus est.
altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum
†φαλάκωμα, ut putas. processit
enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus.
3
quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius
modi est. aiebat
Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum
exspectarem sedens, dixisse,
"ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum
facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum
exspectet?"
habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id
est Bruti.
in
Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae
cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam.
verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.