Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. in suburbano Mati vii Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem
non posse.
"etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis
nunc reperiet?"
quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille
gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum.
in sermonem se post Idus
Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad
summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus
illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec
hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu, quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his
de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro.
de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
"magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult"
;
idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro
Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam
(ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud
eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
"ego dubitem quin summo in odio sim quom M.
Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si
quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male
oderit."
haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid
erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. in suburbano Mati vi Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum
Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis.
plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem
visus est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum
†φαλάκωμα, ut putas. processit
enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus.
3
quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius
modi est. aiebat
Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum
exspectarem sedens, dixisse,
"ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum
facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum
exspectet?"
habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id
est Bruti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in
Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae
cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam.
verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. in Tusculano v Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam
Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad
frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae
domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus
Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur
architectus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim
nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos?
odorare tamen Antoni
διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror
rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et
Atticae salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. Lanuvi iv Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie
aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum
Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla
civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile
est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam
bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant,
Idus
Martiae consolantur. nostri autem ἥρωεσ, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et
magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas
habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid
exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti
litterulas. equidem non committam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. Asturae it Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas.
signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse
Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e
Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in
Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius
transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύσ. nam ista quidem Caesaris libertorum
coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante
res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse
non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen
tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in
latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem
qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo
laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo
beati, civitas misera.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum,
num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto
equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te
proficiscens Astura iii Idus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. Fundis prid. Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
pridie
Idus
Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse,
deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire.
nam de Octavio susque deque. exspecto quid de
Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare.
Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum.
sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus
Martias. nam quoniam Fundis sum cum
Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone
Curtilio possideri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos
tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos
ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι. nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi.
sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides
languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non
potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p.
nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus.
haec ad te scripsi apposita secunda mensa;
plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque
agatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. in Formiano xvii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
postridie
Idus
Paulum
Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica
quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed
Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est
futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e
Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum
scripsi haec.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi
possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem.
nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne
quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et
dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense
Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea
tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat,
quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur.
haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis
ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. in Sinuessano xvii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii
Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras.
de
Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem.
optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium.
nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras
attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat
sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi
placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est.
Clodia quid egerit scribas ad me velim. de
Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses.
ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire
vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid
Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer
exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi
tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas
litteras requiesse paulisper. de
Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet.
quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
verum tamen—.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi
uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi
respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant.
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi
duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam
migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o
Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.
di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio
aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc
damnum quaestuosum sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi
designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius
interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos
M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria.
nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura
etiam vetustatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et
Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere
litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius
circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum
Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua
re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare.
sed
Dolabella et Nicias viderint. idem
Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat
Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos
misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod
imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac
mihi Calvena dixerat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. in Cumano xiii K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi
esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut
omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam
si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo
Capitolino die debere senatum in
Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera
effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus!
Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem
perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset?
at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et
egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere,
"tune contra Caesaris nutum?"
haec et talia ferre non possum. itaque
"γῆν πρὸ γῆσ"
cogito; tua tamen ὑπηνέμιοσ.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti
ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones.
hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus
plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non
latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi
Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de
Messalla, de Planco, de Postumo, de genere
toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec
videre.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Octavius
Neapolim venit xiiii Kal. ibi eum Balbus mane
postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum.
sed, ut scribis, †ῤιξόθεμιν† magnam cum Antonio.
Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod
quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet
primo anno L_X_X_X_ detersimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui
antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit.
ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus,
scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis
litteris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. in Cumano xi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime.
velim me hercule Asturae
Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis.
an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto.
quom
equidem contionem lego
"de tanto viro, de clarissimo
civi,"
ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed
memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di
futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis
quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam
ratio non gubernat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera.
quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi
gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
de
Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam.
suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. de
Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena
perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa.
modo venit Octavius et quidem in proximam villam
Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud
me; cras mane vadit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. Puteoli x K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mi Attice, vereor ne nobis Idus
Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ. scis quam diligam
Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis
Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
verum tamen—. ecce autem Antonius accepta
grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives
Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid?
Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni
regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum
illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque
iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo
iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non,
itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem.
ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer
venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? qui quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed
nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo
"ubi nec
Pelopidarum,"
inquit. haud amo vel hos designatos qui
etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret.
sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi
necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut
delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de
Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud
Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis
exercitatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. in Cumano vi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
septimo denique die litterae mihi redditae
sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire
arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci
tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit.
""
a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen,
a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes
dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D.
Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est
bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem
permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim iam
licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc.
quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte
putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit;
quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti
aut, si forte, Bruti nos conferamus. res odiosa et aliena
nostris aetatibus et incerto exitu belli, et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu
dicere,
""
τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα,
ἀλλὰ σύ γ' ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest.
nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret
fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum
litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. ita multa veniunt
in mentem in utramque partem. proficiscor, ut constitueram, legatus in
Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed
casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore.
sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse
suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa consilia privata sunt,
quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire;
nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a
Caesare. tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me
pertinere putas, cogitabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad
lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam utique Quinto
traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius
dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito
nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil
curat hoc tempore. satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas
Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut
libero lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M.
Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi;
quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi
exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam
Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae
enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis
eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me
praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet,
fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi
exemplum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. Romae inter a. d. x et vii K. Mai. a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.
occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de
hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te,
gaudebo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
a Caesare petii ut Sex.
Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic
uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id
per me facere nunc liceat. quod si duriorem te eius
miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor
debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter
et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles
P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te
insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre
eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus
inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad
hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse
tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero,
ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et
honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium
rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me
Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit
atque eo te placabiliorem praebeas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Cumano vi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut
aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi
primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te
mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me
adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum
meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego vero tibi istuc, mi
Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris,
liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo
se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae.
nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius
aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum
quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non
esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet
ipsos esse spoliandos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum
tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere
in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio
cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res
publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me
invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra
ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem
extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam
domus. sed haec hactenus.
illud
extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine
ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. in Cumano a. d. v K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
"Iteradum eadem ista mihi."
coronatus
Quintus noster Parilibus! Parilibus.
solusne? etsi
addis Lamiam
quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio
nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego
autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere
horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena
facetiarum de haeresi Vestoriana et de †Pherionum
more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere.
πολιτικώτερα illa videamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita
Brutos
Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non
possum. rerum ego vitia conlegi, non hominum. sublato enim tyranno
tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de
Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam
ne passurum quidem fuisse. sequetur
Rufio
Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non?
cui servire ipsi non potuimus eius libellis paremus. nam
Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse
aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni
ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt?
illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es.
quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum
quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit
laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad
modum tu praecipis, contenti Idibus
Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum
dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua.
nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset?
sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae scribis K. Iuniis
Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et
utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem
esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio
praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus.
ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus
illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut conligam
tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non
laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet,
sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K.
Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera
enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de
Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me
cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum.
tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis
Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma
habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de
Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi
simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. in Cumano K. Mart. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi,
subdubitabam. magnam
ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem,
columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica.
sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies,
et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam
istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt.
sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam
putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil
fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in
Pompeianum ipse proficiscens K. Maiis.
quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. in Puteolano sive hortis Cluvianis v Non. Mai. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum
has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum,
vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti
nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec
Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde
expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ἀριστείαν! quanta est ἀναθεώρησισ! equidem laudare eum et hortari non desisto.
recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias.
mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per
forum ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo,
praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, quom
Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam.
Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule
utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad
me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi
satis laudari videbitur cum ita laudabitur,
"quo modo nunc est."
non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram
ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla
littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum
putaret fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim
deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet.
Flammam
Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi
mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim
cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo
conloquare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum
damno dependatur. de
Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non
belle fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
in
Pompeianum veni v Nonas
Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in
Cumano conlocavissem. ibi
mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio
liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute
scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de
rebus ex tempore et coram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam!
multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a
Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit.
quod idem L. Caesari videbatur quem pridie
Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad
Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae
cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput
Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile
fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua
sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed
μελήσει.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam
epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene
essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem
existimaturus sis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque
hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut
volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen
exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra
illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim
nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad
Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de
Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem
meliore loco esse debere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Pompeiano v Nou. Mai. a. 710 (44). =ad fam.
9.14.
CICERO DOLABELLAE COS. suo salutem
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea
magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me
maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus.
neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim
permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis
frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi
continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis
praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem
praebeas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et
tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam
tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non
alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum,
habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te
iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum
Neapolim
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me
plane salutavit,
"o mi Cicero"
inquit
"gratulor tibi cum
tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem,
iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago,
quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere."
deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil
praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox
omnium est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem
alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire
patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum),
libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam
partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu
intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore
fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
pulchrius, nihil amabilius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum
ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen
Idibus
Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo
quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum
amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi
nunc denique amare videar, antea dilexisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias?
proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur?
neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum
ipse certes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum
est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas
animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus
tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset,
gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque
consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius.
ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum
recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus
maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere
debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos
viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura
prope diem, ut spero. tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut
diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
Scr. in Pompeiano vii Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum
videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere
laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te
abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum
reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se
maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope
petierit. licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. atque
ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas
litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad
Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me
praesentem non sustineat
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Albianum te confecisse arbitror. de
Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†,
gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista
expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt.
sed cum ipso videro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae.
Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror
neque ei quicquam in desperatione concedo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal.
Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc
ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus
Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie
magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit
ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis
delectarunt. de
Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego
ex Pompeiano
vi Idus Mai. cogitabam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
Scr. in Pompeiano vhi Id. Mai. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te
litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius.
quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse!
tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem
quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum
litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae
†aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione
adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille
exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in
quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi
nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et
clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed
Pansa furere videtur de Clodio itemque de
Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non
belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se
coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo
se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter.
ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono.
nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua
plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus,
adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc
enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id
quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro,
accurate agam de Buthroto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
"me facere magnam πρᾶξιν
Dolabellae."
mihi
me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. sed
tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior
maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit
dissolverit. Brutus velim sit Asturae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo
evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te
videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego
totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
tu
Atticae salutem dices. nos
Piliam diligenter tuebimur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
Scr. in Puteolano v Id. Mai a. 7Z0 (44).
CICERO ATTICO salutem
e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi
Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas
litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis
Maiis datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in
Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram
Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione
et in Albiano negotio, grata. de tuo autem
Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit
Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in
Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de
Buthroto. L. Antoni horribilis contio,
Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret
Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii
sunt iam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam
de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod
Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem
publicam putem pendere e
Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve
servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi
Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum
in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit
qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid
tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti
sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat,
illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum
"de optimo genere dicendi,"
non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi
illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque
scribere,
""
non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus.
atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto
licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii
sequentur qui facile vincantur.
suam quoíque sponsam, míhi meam; suum
quoíque
amorem, míhi meum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto
et Cassio gaudeo. itaque iis rescripsi. quod
Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime
loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur.
quid credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi
quidem egregie. cum
Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se
bene sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video.
edictum
Bruti et Cassi probo. quod vis ut suscipiam
cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas
commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra
Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. prorsus
ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ. non te Bruti nostri vulticulus ab
ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est
dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto,
si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis
contio fuerit.
haec scripsi; statim enim
Cassi tabellarius. eram continuo Piliam
salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae
plurimam salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
Scr. in Puteolano v Id. Mafl a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v
Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis
litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros
autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea
(nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane
luculente.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim
Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et
nosti virum quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat;
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse
iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare
videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim
illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni
heredem relictum? quid autem absurdius?
"hoc
métuere, alterum ín metu non pónere!"
quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti
Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi
saepius est
"Cato maior"
ad te missus. amariorem
enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut
curas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium.
postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis
paro. λῆροσ πολύσ. nemo est istorum qui
otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius
quam castra. Atticae salutem plurimam velim
dicas. exspecto
Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid
Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
certior a Pilia factus mitti ad te Idibus
tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me
hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit
posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam
Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam
vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti
moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem
Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim
plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent
eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem
publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac
desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale
accidere potuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo
veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum.
haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi
tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde
habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et
multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati.
itaque me Idus
Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum
continent. etsi illi iuvenes
"ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον"
sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis,
scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis.
dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui
mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.