Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Scr. in Puteolano xvi K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o factum male de Alexione!
incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte
maxime quod plerique mecum,
"ad quem igitur te medicum
conferes?"
quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est?
amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud.
quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum
medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio
est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare
debeamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum.
venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano.
inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu,
cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano.
ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi
concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius
consulatus sui. cum
Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis
fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere
propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de
Puteolano
Neapolim
Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius
sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat
scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam
Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem
utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae
bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde
laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. istam vero quam
tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam
conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, †τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?†
"quid est aútem cur ego pérsonatus
ámbulem?"
Parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod
Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et
fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi
adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius
quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de
Flamma, obsecro te, si quid potes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Sinuessano xv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque
in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam.
quin etiam paulo post Cumis eam vidi.
venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn.
Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die
in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam
exaravi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc
ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in
contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante
quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut
nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem
ardentius. ὑπόθεσισ vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo
enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo
genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit;
sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam
orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse.
quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸσ sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένουσ fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα
et gravissime dici. sed haec coram. nunc
nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
Scr. in Vescino xv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque
†acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas
litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea
res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare,
tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus
antiquius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis
sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de
Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis.
consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis
facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi
legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis
hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum
speres confici posse † quod puto. tantum† enim video,
non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non
fallet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et
Matius ac Postumus mihi procuratores non placent;
Saserna conlega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis,
non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim,
sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. itaque alia cogitat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque
enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur
non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit
ignoro. hos tamen ...
πεντέλοιπον movere
ista videntur in primis erogatio pecuniae. de
Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene
actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem
testamenti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
Scr. in Arpinati xt K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis
respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius.
accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum
arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa
potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et
Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem
est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere.
erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone
Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent;
in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora
contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi;
tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de
†malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam
accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae
desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio,
†quoniam† est, volo peius esse. de
Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de
patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare.
cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. sed
parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum
ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum?
multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore.
de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines!
Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
Scr. in Arpinati ix K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius.
nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut
solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut
te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram
x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero
etiam Carfulenus,
"ἄνω."
Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per
populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius
consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia
eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse
sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis.
rides? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate,
diligentia, gratia perfici.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa
ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam
Iduum
Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus,
consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa.
itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe
usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus;
ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret
quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et
quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis
Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed
μελήσει.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de
Buthrotiis; quae
"mihi sunt inclusa medullis,"
sit modo, ut
scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom
iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego
scribam non rogatus ab eo? nulla
παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior.
"at"
inquis
"Ἡρακλείδειον aliquod."
non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi
exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim
quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me
Idus
Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor
confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque
Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium
hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati,
quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus.
rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de
Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit.
cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si
Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si
illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita.
erat enim rescribendum tuis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego
igitur ad eum litteras. ad
Dolabellam
Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si
quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L.
Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se
venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et
inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid
mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo.
tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio.
consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de
duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me
usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso.
Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam
optimum faciam. sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ. epistulam tibi misi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut tu de provincia Bruti et
Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et
Oppius
. Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano
est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi
etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut
Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non
delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen
enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse
dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab
eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus,
incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius
in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto
geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in
qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui
ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
Scr. in Tusculano vi K. Iun. vesperi a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut
Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea
auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero
amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et
Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui,
si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi
nostri plus animi habeant quam habent
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
""
HIRTIVS CICERONI suo salutem
Rurene iam redierim quaeris. an
ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum
profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in
Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare
ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse
nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et
Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per
te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec
ais scripsisse—quo aut qua re?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
""
retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec
omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus
pervertuntur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea
moliantur. non
medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam
inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae
fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent
viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me
scribe.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habes
Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque
confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui.
obsignata iam Balbus ad me Serviliam
redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
Scr. in Tusculano v aut iv K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis
Sexti nostri. dices,
"quia te laudat."
puto me hercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum
locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica †cum
tum† scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo
videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem
non
"ex iure manum consertum"
sed quae sequuntur; tuque scribes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab
Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis.
exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur
Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque
accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione,
ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur.
quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad
Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse.
honestior est votiva, sed licet uti utraque.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si
minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit
C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in
Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi
videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures
videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis
†dare†.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore
Nonis senatum, ut Brutus in Asia,
Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem
mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc
†legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit
quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit.
ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis
provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem
†longinquo quom Lanuvium existimavit†.
"rides"
inquies
"in talibus rebus?"
quid faciam? plorando fessus sum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid
autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse
laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum
legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur
copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te
lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim
tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod
scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne
accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego
tuas litteras vehementer exspecto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
Scr. in Tusculano Non. Iun. aut postr:die a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire
non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur?
quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt.
age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si
vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo
molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia
Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus
quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere
proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam
precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum;
nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel
Circeios.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
Scr. in Antiati a. d. vi Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster
adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla,
Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam
Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur
Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut
salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem
cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa
repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius
(Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
"egone ut beneficium accepissem contumeliam?"
"quid ergo agis?"
inquam. at ille in
Achaiam se iturum.
"quid tu"
inquam
"Brute?"
"Romam,"
inquit
"si tibi videtur."
"mihi vero minime; tuto enim non eris."
"quid? si possem esse, placeretne?"
"atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed
auctor non sum ut te urbi committas."
dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime,
amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. ego negabam
oportere praeterita, adsentiebar tamen.
quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed
ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse
tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi
rem publicam, exclamat tua familiaris,
"hoc vero neminem umquam
audivi!"
ego repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus
(etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de
senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone
†velle esse† dixerat. constituit igitur ut ludi absente
se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur
ab Antio velle.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne multa, nihil
me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit
committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet.
hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse,
"ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε;"
prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil
consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi,
tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum,
"ubi nec
Pelopidarum facta neque famam audiam."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a.
d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est.
votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res
publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor,
liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest.
aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc
mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia.
quamquam
quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium
videtur. sed
βλάσφημα mittamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
Scr. in Antiati v aut iv Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
bene me hercule de Buthroto. at ego
Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram.
quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis
videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio
Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur;
eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat.
noster vero καὶ μάλα σεμνῶσ in
Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non
posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum
apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. navigia conligebat; erat
animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem
Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. habeo
unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. o negotia non
ferenda! quae feruntur tamen. τῶνδε αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει.
in
Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbatur que erga
nostros ἥρωασ ita fore ut nos vellemus animatus.
sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει, magni consili est. vitricus quidem nihil
censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut
nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si
praecipit †nostro nostri†. cui quidem ille deditus mihi
videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat.
bona indoles, ἐὰν διαμείνῃ.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
Scr. in Puteolano viii K. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
viii Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius.
adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen.
orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium
tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est
ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror.
quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia
prius. scribes igitur quicquid audieris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Varronis
διάλογον exspecto. iam probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed
quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim
mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem.
ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei
auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem.
enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam.
Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo.
Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit.
de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior.
itane
Gallo
Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud?
cautum
Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori
propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res
Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium
nostrae senectutis. de
Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem
humana. de
Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M.
Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam
venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem
Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in
armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari.
quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne
quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse
eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas
litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse.
Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum
negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique
amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere
possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut
sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et
τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus
προσφωνοῦμενque Ciceroni; qua de re enim
potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera
peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem
in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed
interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit
Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde
corruptus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam.
hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura
nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
Scr. in Tusculano v K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi
misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei
rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem
iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem
cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
""
CICERO DOLABELLAE COS. suo.
antea cum litteris Attici nostri de tua summa
liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse
etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per
litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.
postea vero quam ipse Atticus ad me venit in
Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret,
cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem
et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius
illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi
Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito
mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut
Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
""
quod reliquum est,
Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est
(beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a
meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis
esse. satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi
magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc
honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. quod
ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi;
quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita
sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
Scr. in Antiati Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus
est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos
Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis
reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet
Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini.
apud me †item puto depositum† id scripsi
ad Erotem ut redderet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius
Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et
dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod
nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi
meae vidi. cum
φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset,
Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum
esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum.
nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere
arbitrantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit.
nam cum ex reliquis quae Nonis
Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis
rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec
Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui
impeditum impedire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim
de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad
Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus
confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque
existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo
perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim
cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur
Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet
Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi.
curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
Scr. in Antiati iii aut prid. Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
tandem a Cicerone tabellarius et me hercule litterae πεπινωμένωσ scriptae, quod ipsum προκοπὴν aliquam significat, itemque ceteri praeclara scribunt;
Leonides tamen retinet suum illud
"adhuc,"
summis vero
laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile
patior in hoc meque libenter praebeo credulum. tu velim, si quid tibi est a
Statio scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Scr. in Arpinati xiv aut xiii K. Iun. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis,
ab arbitris libera. sed nescio quo modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum.
et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur
habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si
"
Prognostica
"
nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν.
tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre
possim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
17
Scr. in Antiati postr. Id. Iun. a. 710
(44).
CICERO ATTlCO salutem
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram
Idibus. prius igitur superiori. de
D.
Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram.
Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed
tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem?
"τὰ μὲν διδόμενα"
—? nullum enim verbum a
†Siregio†. non placet. de Plaetono vicino
tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de
Syro prudenter. L. Antonium per Marcum
fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum
acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili.
aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi
deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab
Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de
Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato
†Λ† nihil cogito; quod idem
tibi videri puto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero
facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto.
de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari.
Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum.
gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo
mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me,
et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ
et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam
legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano
Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad
me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire
par sit, statim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
18
Scr. in itinere ex Antiati in Tusculanum xvi K. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere
vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem,
Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur
interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle
proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse
qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum
sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo
in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est.
mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur.
vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus.
sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si
recte possum, multo malo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
19
Scr. in Tusculano inter a. d. xv et xi K. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis
sit? sat egisse enim te frustra scribis.
quid autem se refert
Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem
hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique
gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut
ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me.
cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle
ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras
exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem
valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et
Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego
quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio,
potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater
conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella
mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C.
Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus.
de
Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
20
Scr. in Tusculano inter xv et xi K. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius.
Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod
Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis,
†anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus
discessus desperationis sit, non legationis?
2
quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos
quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione
"clarissimum
virum"
appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum
Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab
Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter
hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo
causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab
Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis
melioris. haec omnis culpa Bruti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Pompeium
Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo
castra? media enim tollit Antonius. illa infirma,
haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio,
Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito
sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum?
sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di
illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae
agenda sint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rationes
Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod
Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis
esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem
cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam
Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si
ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc
video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in
his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter
Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil
deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex
praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi
mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione
non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam.
hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de
Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
21
Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit
enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium
daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id
recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
"tum me"
inquit
"conlegi verens ne quid mihi ille
iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe."
scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero
mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ἐποχὴν vestram de re Cani
deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut
mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus.
quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero.
Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat.
Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere
aliquid de militibus.
at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me
tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ!
sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid
enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne
ante Sextus, quem adventare aiunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
22
Scr. in Tusculano v K. Quint. mane a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non
erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum
Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto,
si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur?
quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum
adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet.
certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster
Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec
Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et
haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
23
Scr. in Tusculano viW aut vii K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in
utramque partem occurrunt.
"quousque?"
inquies. quoad
erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit,
et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema
compositum, si quid novi. ego litteras misi ad Brutum.
cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
24
Scr. in Tusculano vi K. Quint. mane, ut vid., a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii
Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum
†his† profectum. sane dolui meas litteras redditas non
esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum
tibi misi. te quo die exspectem velim scire.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
25
Scr. in Tusculano iii K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu
incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad
Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil
offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia
cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris
iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa,
eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me
puto. ego hinc volo pr. Kal.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
26
Scr. in Arpinati vi Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
de
Quinti negotio video a te omnia facta.
ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem
infirmet filio. inaudivi
L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ
senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille
quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad
me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum
alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi
scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde
ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino
post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis
subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui
necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est.
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque
ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum
accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
sed de ludis hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non
nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses
interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat
tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e
Tusculano esse delatas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego itinera sic composueram ut Nonis
Quintilibus
Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam
cautissime navigem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos
quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id
me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam
lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur.
item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio
loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide
agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua
malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri
malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris
cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub
praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas
ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris
excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M.
Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim)
facias me velim certiorem. ex
Arpinati
vi Non.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
27
Scr. in Arpinati. v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam
cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad
Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ.
ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur,
iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret
debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat
enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum
scripserat esse venturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me
praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud
praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio
me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de
Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam
"de gloria."
excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat
in thesauris tuis. de
Planco memini.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de
statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum
sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et
Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem
sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
28
Scr. in Arpinati v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in
Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et
maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est.
cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi
miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas
et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
29
Scr. in Formiano prict Non. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
Bruti ad te epistulam misi. di
boni, quanta ἀμηχανία! cognosces cum
legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
ad
M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit.
de
Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis.
quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea
verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem
probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis
iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum
convenero, perscribam omnia. de
Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum
abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque
Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium
†Asinium† dicas) et quidem duas ob causas,
†et ut mecum et ut σπείσασθαι
vult† cum Bruto
et
Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse
Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum
enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi
nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
"sed quorsus?"
inquam. at ille filium velle.
tum ego, etsi ἐβδελυττόμην, tamen negavi
probabilia esse vera. σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro
nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο.
ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. sed velim
quaeras (facile autem potes) et me certiorem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula
Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc
Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non.,
vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a
Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi
totum negotium.