Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
1
CICERO ATTICO salutem
Nonis Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras. itane? "Nonis Iuliis?" di hercule istis! sed stomachari totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto "Iuliis?" redeo ad meum igitur "ἔτ' ἐῶμεν;" nihil vidi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et noctem? sane cupio scire quid sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. sed iam sciam et ad te cras.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Ventidio πανικὸν puto. de Sexto pro certo habebatur †ad arma†. quod si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆροσ πολὺσ in vino et in somno istorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dec_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur. Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_ satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere id est minutatim. quod plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hinc ex Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid, cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego—nihil dico amplius. is hinc vii Idus. ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
2
CICERO ATTICO salutem
vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram a Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit Idibus.
de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem. delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam. mihi autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. sed tamen "
dúm modo doleant áliquid, doleant quídlibet.
"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum qui apparere dicuntur.
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum.
nosti reliqua. de Tutia ita putaram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere. cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum cognovi. verum ut voles.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito.
Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur. "de gloria" misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
3
CICERO ATTICO salutem
tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te magis et magis delectare "o Tite, si quid," auges mihi scribendi alacritatem.
quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Cicerone velim ita sit ut audimus. de Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque inliberaliter. de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen—. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me hercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et
in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut Blesamius venit ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa. referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
4
CICERO ATTICO salutem
ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida viii Idus. ibi Brutus. quam ille doluit de Nonis Ivliis! mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in III Idvs Qvintilis. Libo intervenit. is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca παρὰ λέξιν, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett., TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad ipsos
missae essent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. haec fere de Sexto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii concisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse. itaque non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti ὁμοπλοίᾳ. paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam. nam et ipse et Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. nam Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum. illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
5
CICERO ATTICO salutem
tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat.
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ, non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed
exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ, eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
o dies in auspicus Lepidi lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus maxime γαυριῶ legenda non putet. et ais "μετ' ἀμύμονα" tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ. mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
6
CICERO ATTICO salutem
ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic "δολιχὸν πλόον" cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad
Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te Regio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
me hercule, mi Attice, saepe mecum, "ἡ" cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar. malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. haec hactenus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve. bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. cum Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes. quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas.
sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc neglegentiam meam cognosce. "de gloria" librum ad te misi. at in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in Tusculano, qui non
meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
7
CICERO ATTICO salutem
viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspectarem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari. quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar.
2
lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare praeter fidem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud
admirari satis non potui quod scripsisti his verbis, "bene igitur tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam." an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant: "velimσχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc facere." itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset. "at hoc ipsum non constanter." nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinceps igitur haec, "nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?" ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
extremum illud vel molestissimum, "nam Brutus noster silet," hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est. nam xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum. "nam Brutus noster silet." maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas
maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reversionis has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, "provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeatur. mirifica enim δυσχρηστία est propter metum armorum." in freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua coram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio. quid enim fieri potest? num quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant oportere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat. valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans cum prope Pompeianum accederem xiiii Kal.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
CICERO ATTICO salutem
cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur. veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. consultabat utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ fui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
9
CICERO ATTICO salutem
binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. ille autem addit "consilio tuo." quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι. non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. centuriat Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
10
CICERO ATTICO salutem
vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc
curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
11
CICERO ATTICO salutem
Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant "παῖδεσ παίδων" sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. "εἷσ ἐμοὶ μύριοι." Caleni interventum et Calvenae cavebis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum
εὐμενείᾳ. ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, "eodem iure quo Rubriana" potius quam "quo Scipionis," et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo "indignissimum est hunc vivere" quam "quid indignius?"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Πεπλογραφίαν Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam. "o Tite" tibi prodesse laetor. " Anagnini " sunt Mustela ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit. librum quem rogas perpoliam et mittam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus est. ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν. quod de inscriptione quaeris, non dubito quin καθῆκον "officium" sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior "de officiis." προσφωνῶ autem Ciceroni filio. visum est non ἀνοίκειον.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane?
in D. Brutum? di istis!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. "αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι," is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna, sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero scribam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem pridie Idus velim conficias. epistulas Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. exspectabo tuas litteras meque de Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
12
CICERO ATTICO salutem
Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis,
cepi consilium domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum animum. de Ἡρακλειδείῳ Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
13
CICERO ATTICO salutem
o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit "δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα." at ego statim "cedo" inquam "si quid ab Attico." nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ecce tibi altera qua hortaris "παρ' ἠνεμόεντα Μίμαντα," Appiam scilicet "ἐπ' ἀριστέρ' ἔχοντα." itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
* * * et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cotidie cui des.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO ATTICO salutem
avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
CICERO ATTICO salutem
nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias.
2
o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos "officium." id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus "consulum officium, senatus officium, imperatoris officium" ? praeclare convenit; aut da melius.
4
male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
15
CICERO ATTICO salutem
noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio.
ego si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit.
2
quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam δυσωπίαν, tamen hoc quale sit consideres velim. possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
redeo ad rem publicam. multa me hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed his litteris nihil prudentius:
"quamquam enim †postea† in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus." at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου! sed, ut scribis, certissimum esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum, "quid igitur festinamus?" inquam. "illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in Casca." valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae. tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum
est. Terentiam dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros.
6
veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam; quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
16
CICERO suo salutem DIC. ATTICO
iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atticus qui civitatem conservatam cuperet pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad
eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem. ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. da operam ut valeas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO PLANCO PRAET. DESIG. salutem
iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita
sunt non serventur, magnam perturbationem rerum fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. igitur, mi Plance, rogo te et etiam oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO CAPITONI suo salutem
numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri; deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo quem quanti facias prae te soles ferre totum hoc da ut quod semper existimavi nunc plane
intellegam, me a te multum amari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret. deinde quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in Kal. Iun. dilata est. accessit ad senatus consultum lex quae lata est a. d. IIII Non. Iun. , quae lex earum rerum quas Caesar statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. causa Buthrotiorum delata est ad consules. decretum Caesaris recitatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. consules de consili sententia decreverunt secundum Buthrotios ... Plancum dederunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nunc, mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua. omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos suavitatemque qua nemo tibi par est adhibueris. quod ut facias te vehementer rogo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO C. CVPIENNIO S.
patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO PLANCO PRAET. DES. S.
ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. non me hercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque comprobes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. deinde enim
confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
CICERO CAPITONI salutem
non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius. hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. multum potes nos apud Plancum iuvare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
novi humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in hac causa plus iuvare potest quam tu. et res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto cognoscerent. tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis igitur, mi Capito. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.