Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Cumano vi K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ANTONIO COS. S. D.
quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut
aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi
primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te
mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.
litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me
adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum
meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.
ego vero tibi istuc, mi
Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris,
liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo
se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae.
nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius
aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum
quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non
esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet
ipsos esse spoliandos.
nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum
tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere
in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio
cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res
publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.
qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me
invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra
ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem
extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam
domus. sed haec hactenus.
illud
extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine
ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.