Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. in Cumano a. d. v K. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
"Iteradum eadem ista mihi."
coronatus
Quintus noster Parilibus! Parilibus.
solusne? etsi
addis Lamiam
quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio
nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego
autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere
horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena
facetiarum de haeresi Vestoriana et de †Pherionum
more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere.
πολιτικώτερα illa videamus.
ita
Brutos
Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non
possum. rerum ego vitia conlegi, non hominum. sublato enim tyranno
tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de
Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam
ne passurum quidem fuisse. sequetur
Rufio
Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non?
cui servire ipsi non potuimus eius libellis paremus. nam
Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse
aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni
ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt?
illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es.
quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum
quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit
laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.
sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad
modum tu praecipis, contenti Idibus
Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum
dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua.
nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset?
sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.
quae scribis K. Iuniis
Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et
utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem
esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio
praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?
rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus.
ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus
illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut conligam
tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non
laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet,
sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.
sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K.
Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera
enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de
Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me
cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum.
tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis
Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma
habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.
epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de
Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi
simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.