Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15
Scr. in Cumano K. Mart. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi,
subdubitabam. magnam
ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem,
columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica.
sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies,
et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.
nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam
istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt.
sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam
putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil
fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.
Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in
Pompeianum ipse proficiscens K. Maiis.
quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!