Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.17A
etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea
magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me
maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus.
neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim
permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis
frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi
continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis
praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem
praebeas.
quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et
tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam
tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non
alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum,
habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te
iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.
L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum
Neapolim
venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me
plane salutavit,
"o mi Cicero"
inquit
"gratulor tibi cum
tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem,
iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago,
quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere."
deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil
praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox
omnium est.
a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem
alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire
patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum),
libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam
partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu
intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore
fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
pulchrius, nihil amabilius.
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum
ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen
Idibus
Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo
quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum
amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi
nunc denique amare videar, antea dilexisse.