Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum ipse certes.
ne licet
quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius. ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.
liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura prope diem, ut spero. tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.