Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.18
saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum
videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere
laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te
abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum
reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se
maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope
petierit. licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. atque
ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas
litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad
Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me
praesentem non sustineat
Albianum te confecisse arbitror. de
Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†,
gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista
expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt.
sed cum ipso videro.
de
Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae.
Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror
neque ei quicquam in desperatione concedo.
Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal.
Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc
ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus
Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie
magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit
ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis
delectarunt. de
Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego
ex Pompeiano
vi Idus Mai. cogitabam.