Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. in Pompeiano vhi Id. Mai. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te
litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius.
quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse!
tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem
quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum
litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae
†aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione
adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille
exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in
quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi
nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.
Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et
clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed
Pansa furere videtur de Clodio itemque de
Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non
belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.
de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se
coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo
se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
ad
Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter.
ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono.
nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua
plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus,
adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc
enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id
quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro,
accurate agam de Buthroto.
venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
"me facere magnam πρᾶξιν
Dolabellae."
mihi
me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. sed
tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior
maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit
dissolverit. Brutus velim sit Asturae.
quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo
evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te
videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego
totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
tu
Atticae salutem dices. nos
Piliam diligenter tuebimur.