Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
20
Scr. in Puteolano v Id. Mai a. 7Z0 (44).
CICERO ATTICO salutem
e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi
Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas
litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis
Maiis datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in
Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram
Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.
audi igitur ad omnis. primum, quae de re mea gesta et in solutione
et in Albiano negotio, grata. de tuo autem
Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit
Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in
Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de
Buthroto. L. Antoni horribilis contio,
Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret
Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii
sunt iam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam
de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.
de
Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod
Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem
publicam putem pendere e
Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve
servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi
Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum
in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit
qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid
tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti
sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat,
illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum
"de optimo genere dicendi,"
non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi
illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque
scribere,
""
non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus.
atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto
licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii
sequentur qui facile vincantur.
suam quoíque sponsam, míhi meam; suum
quoíque
amorem, míhi meum.
venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto
et Cassio gaudeo. itaque iis rescripsi. quod
Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime
loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur.
quid credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi
quidem egregie. cum
Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se
bene sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video.
edictum
Bruti et Cassi probo. quod vis ut suscipiam
cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas
commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra
Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. prorsus
ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.
Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ. non te Bruti nostri vulticulus ab
ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est
dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto,
si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis
contio fuerit.
haec scripsi; statim enim
Cassi tabellarius. eram continuo Piliam
salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae
plurimam salutem.