Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. in Puteolano v Id. Mafl a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v
Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis
litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros
autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea
(nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane
luculente.
ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim
Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et
nosti virum quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat;
illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse
iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare
videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri.
mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim
illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni
heredem relictum? quid autem absurdius?
"hoc
métuere, alterum ín metu non pónere!"
quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα. Ponti
Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi
saepius est
"Cato maior"
ad te missus. amariorem
enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut
curas.
haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium.
postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον. sic hominem traducere ad optimatis
paro. λῆροσ πολύσ. nemo est istorum qui
otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius
quam castra. Atticae salutem plurimam velim
dicas. exspecto
Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid
Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.