Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
22
Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
certior a Pilia factus mitti ad te Idibus
tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me
hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit
posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam
Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam
vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti
moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem
Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim
plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent
eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem
publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac
desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale
accidere potuisse.
mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo
veniat, quod est εὔλογον, certe fore bellum.
haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi
tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde
habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et
multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati.
itaque me Idus
Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum
continent. etsi illi iuvenes
"ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον"
sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis,
scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis.
dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui
mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.