Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
3
Scr. in Tusculano v Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam
Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad
frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae
domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus
Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur
architectus.
ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim
nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos?
odorare tamen Antoni
διάθεσιν; quem quidem ego epularum magis arbitror
rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et
Atticae salutem.