Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
4
CICERO ATTICO salutem
numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem ἥρωεσ, quod per ipsos confici potuit,
gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cotidie aliquid exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam.