Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
Scr. Asturae it Id. Apr. a. 710 (44).
CICERO ATTICO S. D.
spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas.
signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse
Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e
Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in
Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius
transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα. a balneatore φυρμὸς πολύσ. nam ista quidem Caesaris libertorum
coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.
o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante
res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse
non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen
tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in
latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem
qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo
laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo
beati, civitas misera.
sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum,
num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto
equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te
proficiscens Astura iii Idus.