Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.8
tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii
Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras.
de
Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem.
optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium.
nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras
attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat
sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi
placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est.
Clodia quid egerit scribas ad me velim. de
Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses.
ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire
vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.
quid
Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer
exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi
tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas
litteras requiesse paulisper. de
Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet.
quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
verum tamen—.