Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14.9
de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi
uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi
respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant.
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi
duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam
migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o
Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.
di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio
aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc
damnum quaestuosum sit.
hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi
designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius
interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos
M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria.
nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura
etiam vetustatem.
et
Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere
litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius
circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum
Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua
re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare.
sed
Dolabella et Nicias viderint. idem
Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat
Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos
misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod
imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac
mihi Calvena dixerat.