Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
10
Scr. in Tusculano Non. Iun. aut postr:die a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire
non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur?
quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt.
age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si
vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo
molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia
Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus
quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere
proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam
precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum;
nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel
Circeios.