Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
9
Scr. in Tusculano iv Non. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore
Nonis senatum, ut Brutus in Asia,
Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem
mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc
†legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit
quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit.
ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis
provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem
†longinquo quom Lanuvium existimavit†.
"rides"
inquies
"in talibus rebus?"
quid faciam? plorando fessus sum.
di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid
autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse
laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum
legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur
copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te
lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim
tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod
scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne
accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego
tuas litteras vehementer exspecto.