Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab
Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis.
exspectat animus quidnam agam de K. Mart.. misi igitur
Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque
accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione,
ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur.
quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad
Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse.
honestior est votiva, sed licet uti utraque.
de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si
minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit
C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in
Tusculanum mitterentur. †id quidem mihi
videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures
videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis
†dare†.