Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
12
Scr. in Antiati v aut iv Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
bene me hercule de Buthroto. at ego
Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram.
quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis
videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio
Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur;
eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat.
noster vero καὶ μάλα σεμνῶσ in
Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non
posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum
apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. navigia conligebat; erat
animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri.
Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem
Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. habeo
unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. o negotia non
ferenda! quae feruntur tamen. τῶνδε αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει.
in
Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbatur que erga
nostros ἥρωασ ita fore ut nos vellemus animatus.
sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει, magni consili est. vitricus quidem nihil
censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut
nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si
praecipit †nostro nostri†. cui quidem ille deditus mihi
videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat.
bona indoles, ἐὰν διαμείνῃ.