Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
13
Scr. in Puteolano viii K. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
viii Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius.
adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen.
orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium
tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?
indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est
ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror.
quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia
prius. scribes igitur quicquid audieris.
Varronis
διάλογον exspecto. iam probo Ἡρακλείδειον, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed
quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim
mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem.
ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei
auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem.
enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam.
Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo.
Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit.
de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior.
itane
Gallo
Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud?
cautum
Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.
longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori
propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res
Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium
nostrae senectutis. de
Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem
humana. de
Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M.
Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam
venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem
Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in
armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari.
quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne
quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.
Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse
eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas
litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse.
Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum
negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique
amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere
possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut
sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.
nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et
τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus
προσφωνοῦμενque Ciceroni; qua de re enim
potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera
peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem
in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed
interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit
Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde
corruptus.
haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam.
hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura
nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.