Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
14
Scr. in Tusculano v K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi
misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei
rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem
iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem
cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:
""
CICERO DOLABELLAE COS. suo.
antea cum litteris Attici nostri de tua summa
liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse
etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per
litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.
postea vero quam ipse Atticus ad me venit in
Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret,
cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem
et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius
illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi
Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito
mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut
Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
""
quod reliquum est,
Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est
(beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a
meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis
esse. satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi
magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc
honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. quod
ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi;
quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita
sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.