Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.15
L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus
est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos
Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis
reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet
Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini.
apud me †item puto depositum† id scripsi
ad Erotem ut redderet.
reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius
Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et
dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod
nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi
meae vidi. cum
φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset,
Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum
esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum.
nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere
arbitrantur.
profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit.
nam cum ex reliquis quae Nonis
Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis
rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec
Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui
impeditum impedire.
Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim
de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad
Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus
confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque
existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo
perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim
cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur
Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet
Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi.
curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.