Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
15.16A
narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo
modo οἶκος φίλοσ. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si " Prognostica " nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim.