Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.17
duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram
Idibus. prius igitur superiori. de
D.
Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram.
Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed
tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem?
"τὰ μὲν διδόμενα"
—? nullum enim verbum a
†Siregio†. non placet. de Plaetono vicino
tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de
Syro prudenter. L. Antonium per Marcum
fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum
acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili.
aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi
deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab
Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de
Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato
†Λ† nihil cogito; quod idem
tibi videri puto.
habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero
facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto.
de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari.
Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum.
gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo
mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me,
et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ
et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam
legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano
Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad
me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire
par sit, statim.