Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
15.18
xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere
vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem,
Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur
interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle
proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.
ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse
qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum
sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo
in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est.
mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur.
vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus.
sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si
recte possum, multo malo.