Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
19
Scr. in Tusculano inter a. d. xv et xi K. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis
sit? sat egisse enim te frustra scribis.
quid autem se refert
Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem
hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique
gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut
ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me.
cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle
ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras
exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat.
Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem
valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et
Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego
quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio,
potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater
conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella
mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C.
Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus.
de
Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.