Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
20
Scr. in Tusculano inter xv et xi K. Quint. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius.
Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod
Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis,
†anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus
discessus desperationis sit, non legationis?
2
quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos
quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione
"clarissimum
virum"
appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum
Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab
Antonio, desperavi. itaque, mi Attice, (fortiter
hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo
causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab
Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis
melioris. haec omnis culpa Bruti.
Pompeium
Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo
castra? media enim tollit Antonius. illa infirma,
haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio,
Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito
sed sapienter. πάσχω τι. quando enim illum?
sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di
illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae
agenda sint.
rationes
Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod
Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis
esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_; in eam diem
cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam
Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si
ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc
video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in
his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter
Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil
deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex
praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi
mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione
non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam.
hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de
Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.