Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
21
Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit
enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium
daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id
recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
"tum me"
inquit
"conlegi verens ne quid mihi ille
iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe."
scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero
mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?
ἐποχὴν vestram de re Cani
deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut
mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus.
quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero.
Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat.
Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere
aliquid de militibus.
at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me
tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ!
sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid
enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne
ante Sextus, quem adventare aiunt.