Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
11
Scr. in Puteolano Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram
pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari
laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae
mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.
de
Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui.
itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut
Septimiae, tantum ut sciant
"παῖδεσ παίδων"
sine φαλλῷ
Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse.
atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo
tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu
vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
"εἷσ ἐμοὶ μύριοι."
Caleni interventum et Calvenae cavebis.
quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis
minus? cui, ut Aristophani
Archilochi iambus, sic epistula tua longissima
quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non
modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum
εὐμενείᾳ. ita libenter ea corrigam quae a
te animadversa sunt,
"eodem iure quo Rubriana"
potius quam
"quo Scipionis,"
et de laudibus Dolabellae
deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie. illud
etiam malo
"indignissimum est hunc vivere"
quam
"quid
indignius?"
Πεπλογραφίαν
Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad
scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi
molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam.
"o
Tite"
tibi prodesse laetor.
"
Anagnini
"
sunt Mustela
ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit.
librum quem rogas perpoliam et mittam.
haec ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus.
illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi
offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile,
tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa
Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare
disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. eum locum
Posidonius persecutus est. ego autem et
eius librum arcessivi et ad Athenodorum
Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια
mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum.
in eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν. quod de inscriptione quaeris, non dubito quin
καθῆκον
"officium"
sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior
"de
officiis."
προσφωνῶ autem Ciceroni filio.
visum est non ἀνοίκειον.
de
Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane? in
D. Brutum? di istis!
ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo
tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut
negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem,
Romam utique statim.
"αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι,"
is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna,
sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet?
si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal.
Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia
mire favent. iter enim faciens in Samnium venit
Cales, mansit Teani. mirifica
ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares?
ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et
constituero scribam.
etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen
rem pridie Idus velim conficias. epistulas
Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere
potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit.
alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui.
publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi
nomina mitteret.
de
Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal.
exspectabo tuas litteras meque de
Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi
ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae,
quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.