Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. in Tusculano eodem tempore.
M. CICERO L. PLANCO PRAET. DESIG. salutem
Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me
hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad
paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua
voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.
Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re
tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum
Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus
libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim
cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi.
probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare,
admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.
Atticus qui civitatem conservatam cuperet
pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad
Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum
decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum
essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum
Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te
praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam
accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M.
Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque
ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum
autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.
haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut
primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra
scripsi ad eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione
seque ad te litteras daturos esse dixerunt. ego autem, mi
Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum
decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius
Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et
benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas
suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua
sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter
facias.
mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius
antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut
quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo
id te adiuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes
me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem.
ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose
diligenterque curabo. da operam ut valeas.