Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Scr. paulo post ep. 16A.
CICERO PLANCO PRAET. DESIG. salutem
iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum
probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de
Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares
Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro
molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore
confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus.
quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta
consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur,
magnam perturbationem rerum fore.
equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae
Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere.
quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non
suasoris est sed rogatoris. igitur, mi Plance, rogo te et etiam
oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc
negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud
consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse
non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti
et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna
necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut
facias te vehementer etiam atque etiam rogo.