Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.2
vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo
tabellario, alteram a
Bruti. de
Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc
ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui
Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus
constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei
nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei
soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit
Idibus.
de
Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam.
sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus,
reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum
exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.
sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra,
quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes.
quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii
qui debent non respondeant ad tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid
tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res
coget, nos vindicabis.
Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas
horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem.
delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam
Antonio gratiam. mihi autem quo
laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas
non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi quidem videntur
istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. sed tamen
""
dúm modo doleant áliquid, doleant quídlibet.
consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque
si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam.
quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset.
sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito.
facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum
qui apparere dicuntur. Sestius vi
Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum
classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in
Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum.
nosti reliqua. de Tutia ita putaram.
de
Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et
Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse
habueris reddere. cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras
supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum
cognovi. verum ut voles.