Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito.
Ἡρακλείδειον, si Brundisium salvi, adoriemur. "de gloria" misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale.