Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
16.3
tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti
convento Antonio
Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias
egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re
familiari. quod vero scribis te magis et magis
delectare
"o Tite, si quid,"
auges mihi scribendi alacritatem.
quod
Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam
rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te
retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis
inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis
tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint
tibi irati.
de
Cicerone velim ita sit ut audimus. de
Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter
neque inliberaliter. de
Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e
Xenone cognoscam.
de
Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso
redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen—.
sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more
uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum.
qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus
cumulus commendationis tuae.
litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi
necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me
hercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab
aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum.
relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in
praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in
peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid
Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. deinde tu
iam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis
erunt meliora.
maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam
explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et
in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res
magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad
Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent
nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque
magis, si proficisceris in Epirum.