Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
5
Scr. in Puteolano vii Id. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
tuas iam litteras Brutus
exspectabat. cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci.
ille
Brutum putabat.
sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum
frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de
Graecis ludis existimem.
nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies
compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile
est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat.
sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus
habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos
volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam
persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et
nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut
se amares. quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum
fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad
Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse
crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui
fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod
gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter
infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse
mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum
auctoritatem tuam.
Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ,
non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam
μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis.
at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui
multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed
exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam
tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur,
Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ,
eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet
praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.
o dies in auspicus Lepidi
lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri!
magna
ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis
litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.
Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus
maxime γαυριῶ legenda non putet. et ais
"μετ' ἀμύμονα"
tu vero ἀμύμων, ille quidem ἄμβροτοσ. mearum epistularum nulla est συναγωγη; sed habet Tiro instar septuaginta, et
quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum
denique edentur.