Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
6
Scr. Vibone viii K. Sext. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem
ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis
commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli.
illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret,
Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus.
veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum
unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud
Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius.
viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet.
itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum
Regium venissem, fore ut illic
"δολιχὸν πλόον"
cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad
Leucopetram
Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne
freto an Syracusis. hac super re scribam ad te
Regio.
me hercule, mi Attice, saepe mecum,
"ἡ"
cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non
video? sed id satis superque tecum me non esse, quid
fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est.
ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri
profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar.
malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis
tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo
malim, adfer ipse. haec hactenus.
illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae
sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve.
bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro
Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. cum
Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam
iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo.
Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes.
quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato
debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas.
sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.
nunc neglegentiam meam cognosce.
"de gloria"
librum ad te misi. at in eo
prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam
rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in
Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id
in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem
Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum
prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis.
Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus
meis.