Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
7
Scr. navigans ad Pompeianum xiv K. Sept. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim
tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi
ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspectarem (erat enim
villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter),
Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane
recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum
Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti
et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a
Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios
ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius
cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam
me desiderari, subaccusari. quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci
consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar.
2
lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te
tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi,
quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum
modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi
videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non
prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea
sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare
praeter fidem?illud admirari satis non potui quod scripsisti his verbis,
"bene igitur
tu qui εὐθανασίαν, bene! relinque patriam."
an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo
non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant:
"velimσχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc
facere."
itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud
te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι, sed ad eorum aliquem quibus invitis et
dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ? si perseverassem, opus fuisset.
"at hoc ipsum
non constanter."
nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem
consili inconstantiam dixit esse.
deinceps igitur haec,
"nam si a Phaedro nostro
esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?"
ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti
scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse
soles, fuisses Cato.
extremum illud vel molestissimum,
"nam
Brutus noster silet,"
hoc est, non audet hominem id aetatis
monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et
hercule ita est. nam
xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus
audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra
Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di
immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia
quae tacuerat! ut recordarer illud tuum.
"nam
Brutus noster silet."
maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem
ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes,
unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei
publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam),
alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur,
quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc
vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον. ego vero austro gratias miras qui me a tanta
infamia averterit.
reversionis has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas; sed
nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris,
"provide, si cui quid
debetur, ut sit unde par pari respondeatur. mirifica enim δυσχρηστία est propter metum armorum."
in freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi
non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua
coram.
Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum
praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. nec
ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio.
quid enim fieri potest? num quis Pisoni est
adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro
negant oportere.
sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto?
Piliam
πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat.
valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius.
ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae
Atticae. haec scripsi navigans cum prope
Pompeianum accederem xiiii Kal.