Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
8
Scr. in Puteolano iv Non. Nov. a. 710
(44).
CICERO ATTICO salutem
cum sciam quo die venturus sim, faciam ut
scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et
familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano.
magna molitur. veteranos qui sunt
Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam.
nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias
obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio.
itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem
sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut
clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua.
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per
litteras id nec opus esse nec fieri posse.
misit ad me Caecinam quendam Volaterranum
familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione
Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub
signis ducere. consultabat utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an
Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad
tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas
sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt,
ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt.
quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere.
equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi
et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o
Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν
amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore.
nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an
Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus)
fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc
igitur explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ
fui.