Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut nolint obesse qui possunt?
nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis πολιτείᾳ, non tamquam in Romuli faece sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc
Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem publicam defendere solebant. "quid ergo? istos" inquies "mercede conductos habebimus?" quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ.
Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. accusavit Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo.
quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?