Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat.
Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter.