Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.2
cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur.
Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum
Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum hominem et unde multo
plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων et Ἀθηναίων puto me
Romae habere. mihi †credes lege hec
doceo† mirabilis vir est. Ἡρώδησ, si homo
esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula
petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam
restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.
delolio sanus non es; de vino laudo.
sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire,
Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt,
Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum.
velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris
scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal.
cave aliter facias. cura ut valeas.