Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.3
primum, ut opinor, εὐαγγέλια.
Valerius absolutus est Hortensio defendente. id
iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut
scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non
placebant. quid sit sciemus cum veneris.
fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem,
Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ
latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψισ μὲν ἡα, τὸ δὲ ὁρώμενον β, γ, ἀκτῖνες δὲ δ καὶ ε.
vides enim cetera. nam si κατ᾽ εἰδώλων videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. nunc fit lepide illa ἔκχυσισ radiorum. cetera si reprehenderis, non
feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.
venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν, in qua
Σωκρατικῶσ εἰσ ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut
illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν. est res
sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam
dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in
Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt
Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me
Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris
familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei
consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio
Crassum coniungeret.
hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet,
etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine,
senectutis otium. sed me κατακλεὶσ mea illa
commovet quae est in libro tertio:
""
haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum
quin semper nobis videatur
""
sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu
pridie Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et
Pomponiam
Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ adfer mihi de libris Quinti fratris.
interea cursus, quos prima a parte iuventae
quosque adeo consul virtute animoque petisti,
hos retine atque auge famam laudesque bonorum.
εἷσ οἰωνὸσ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης.