Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.4
fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex
quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego.
pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus
ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum
Titinio quoquo modo poteris transigas. si in eo quod
ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate
Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam
ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut
soles, diligenterque conficias.
Clodius ergo, ut ais, ad
Tigranem! velim †Sirpiae† condicione;
sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus
illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste
sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. interea
quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam
gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere
neque paenitere quod a me ipse non desciverim.
de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor.
magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis
aliquod tibi opus exstet.
tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes
facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re
publica cogitare.
Terentiae saltum
perspeximus. quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil
desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.