Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.13
facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a
Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem
reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die
latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse.
itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum
illae gratae fuissent.
Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur,
nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην, Formias dico, qui fremitus hominum! quam
irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum
Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim,
neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi
crede, φιλοσοφῶμεν. iuratus tibi possum
dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes,
advola in Formianum, unde nos pridie Nonas
Maias cogitamus.