Epistulae ad Atticum, Epistulae Volume II, Pars Prior Pars Posterior Epistulae Ad Atticum. Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2.14
quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam
de colloquio βοώπιδοσ, quantam etiam de illo delicato
convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam
nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster
Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has
actiones
εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. ego
autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.
de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest.
basilicam habeo non villam frequentia Formianorum
†ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†.
sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C.
Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam
se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur.
ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli
familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum
irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr.
Nonas
Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me
fundum Formianum velit! et tamen illud probem:
"magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti"
?
sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.